Oration on Quintilian and Statius’ Silvae

Politian

Translated by Jaspreet Singh Boparai

For an introduction to this remarkable lecture, and to the process of producing the first English translation of it, please read this companion article.

Politian with his young pupil โ€˜Piero the Fatuousโ€™ deโ€™ Medici: detail from a fresco of the confirmation of the Franciscan Rule by Domenico Ghirlandaio, 1483/5 (Sassetti Chapel, Basilica of Santissima Trinitร , Florence, Italy).

Oratio super Quintiliano et Statii Sylvis

Oration on Quintilian and Statius’ Silvae

Antequam ea dicere exordiar, iuvenes, quae suscepti a nobis operis propria esse videntur, rationem vobis totius consilii mei paucis explicabo. Non enim sum nescius fore aliquos quibus meum non satis iudicium probetur, quod ex tanto optimorum probatissimorumque numero voluminum Statii potissimum Sylvas Quintilianique Oratororias institutiones enarrandas susceperim: quorum alteras ne poetae quidem ipsi satis editione dignas dicant existimatas, alteras autem, etsi maxime accuratae eruditissimaeque videri possunt, Ciceronis tamen eodem in genere scriptis non fuisse anteferendas.

The apparition of the angel to Zacharias: a fresco from the cycle of St John the Baptist by Domenico Ghirlandaio, c.1486 (Tornabuoni Chapel, Basilica of Santa Maria Novella, Florence, Italy).

Ad haec neque satis a nobis nostrum fieri officium iudicent, qui haec ingenii tenuitate, hac doctrinae paupertate, hac tam exigua atque adeo nulla dicendi exercitatione cum simus, novas tamen quasique intactas vias ingrediamur, veteres tritasque relinquamus; neque autem discentium consulere utilitati, qui eis maxime senibus scriptores praelegamus, quo iam Romanae nobilitas eloquentiae et quaedam quasi ingenuitas degeneraverat, multoque nos profecto fuisse rectius facturos, si Vergilium Ciceronemque ipsos, Latinae facundiae principes, exponere essemus aggressi.

Left to right: Marsilio Ficino, Cristoforo Landino and Politian, detail from Ghirlandaioโ€™s fresco of the angel appearing to Zacharias.

His itaque cogitationibus rumoribusque hominum non malorum fortasse, nostri vero etiam amantium, paucis occurrendum esse existimo. Quod igitur ad Statium attinet, ut non hos satis esse absolutos libros paulisper dederimus, nihilo tamen secius cur eos praelegendos susceperimus egregie nobis ratio constiterit. Quid enim prohibet vel ideo adolescentibus non statim summos illos, sed hos si ita placet inferioris quasique secundae notae auctores ediscendos praebere, ut imitari illos facilius possint?

Nam quemadmodum novellis vitibus humiliora primum adminicula atque pedamenta agricolae adiungunt, quibus se gradatim claviculis illis suis quasique manibus attollentes in summa tandem iuga evadant, ita nec statim ad ipsos sicuti primi ordinis scriptores vocandi adolescentes, sed humilioribus iis, qui tamen haud abiecti humi iacentesque sint, quasi paulatim invitandi sublevandique videntur. Itaque neque qui aurigari discunt valentissimas statim ac praeferoces ad currum quadrigas adhibent, nec qui navali erudiuntur praelio non in portu prius tranquilloque mari aliquandiu exercentur, neque non multo facilius multoque libentius adolescentuli in scholis doctiores condiscipulos quam magistros ipsos imitantur; non enim cuiquam temere evadere ad summas licuerit, nisi proxima quaeque antea, nisi quae paratissima amplectatur.

Sandro Botticelliโ€™s Primavera (1480/3; Uffizi Gallery, Florence, Italy) was inspired by Politianโ€™s vernacular poetry, and/or by verbal suggestions (or instructions) from Politian himself.

Adde huc quod, qui primos illos vobis explicatum ierint, abunde semper habuistis; ad eos qui se demittere non recusarint, nullius vobis, quantum videam, ad hanc usque diem copia extitit, ut vel hoc ipso nomine magna illis habenda sit gratia, qui dum vestris consulant utilitatibus, quid de se quisque opinetur haud in magno ponunt discrimine.

Quamquam in hoc quidem de quo agimus Statio, longe mihi ab iis quae dicta sunt aliena mens fuerit. Ut enim non ierim inficias, posse aliquid in tanta Latinorum suppellectile inveniri, quod his libellis vel argumenti pondere, vel mole ipsa rerum, vel orationis perpetuitate facile antecellat, ita illud meo quasi iure posse videor obtinere eiusmodi esse hos libellos, quibus vel granditate heroica, vel argumentorum multiplicitate, vel dicendi vario artificio, vel locorum, fabularum, historiarum consuetudinumque notitia, vel doctrina adeo quadam remota litterisque abstrusioribus nihil ex omni Latinorum poetarum copia antetuleris.

Birth of Venus, Botticelli, c.1485 (Uffizi Gallery, Florence, Italy), a painting which seems also to have been influenced by Politian.

Atque id ita evenire usu necesse fuit, quod cum singulae ipsae quae Sylvae inscribuntur singula a se invicem disiuncta argumenta continerent, earumque fines haud ita multos intra versus includerentur, nihil profecto sibi reliqui facere ad industriam circumspectionemque poeta debuit, cum et tantae rerum de quibus ageretur varietati respondendum videret, et haud longo in opere somnum obrepere sibi nefas existimaret.

Itaque ut omnem facillime culpam praestari ab eo intelligas, nihil in illis non sagacissime inventum, non prudentissime dispositum est, nullus non tentatus locus atque excussus, unde aliqua modo voluptas eliceretur. Elocutionis autem ornamenta atque lumina tot tantaque exposuit, ita sententiis popularis, verbis nitidus, figuris iucundus, tralationibus magnificus, grandis resonansque carminibus esse studuit, ut omnia illi facta compositaque ad pompam, omnia ad celebritatem comparata videantur; tantumque abfuit quominus tam multiplici materiae omnibus locis suffecerit, ut eam quoque quasi Phidias aliquis aut Apelles insigni operis artificio superaverit.

The calumny of Apelles, Sandro Botticelli, c.1495 (Uffizi Gallery, Florence, Italy).

Itaque ut in Thebaide atque Achilleide secundum sibi inter eius ordinis poetas suo quasi iure locum vindicaret, ita in his Sylvarum poematis, in quibus citra aemulum floruerit, tam sese ipse, ut meum est iudicium, post se reliquit, quam eundem Vergilius Maro in superioribus antecesserat. Atque huic nostrae de his libellis sententiae cum omnes docti viri siqui modo illos attigerunt, facile suffragabuntur, tum vos, ut spero, ipsi cum totos penitusque inspexeritis sine ulla controversia assentiemini. Quod siquis nunc forte a me ita quaerat: โ€œcur igitur si tam nihil in his Sylvis desiderandum arbitraris, ipse illas tamen suus auctor vix quae in publicum edererentur dignas existimavit?โ€ hunc ego contra sic rogabo: โ€œcur autem tandem ediderit, si minus probabat?โ€ Neque enim tam quid quisque cogitarit, quam quid tandem senserit, quid decreverit, quid denique effecerit, perpendendum est.

Itaque dum se โ€œdiu multumque dubitasseโ€ ait, an eos libellos de integro collectos emitteret, facile ad id viam sternit quo sibi perveniendum destinaverat, ut tumultuaria scilicet esse illos โ€œsubitoque caloreโ€ effusos persuaderet. Quamlibet enim multis neque fucosis ornamentis abundarent, minime tamen homini de omni sua existimatione sollicito vel haec ipsa celeritatis commendatio fuerat negligenda, quippe cui et indulgentia liberior et venia proclivior et admiratio maior deberetur. Neque non tamen quam maxime emendatos esse vel inde colligimus, quod non temere ipsos neque inconsulto, sed post longam demum consultationem quasique subducta prorsus ratione edendos censuerit.

Raphaelโ€™s fresco Galatea (1512; Villa Farnesina, Rome, Italy) was inspired, like some of Botticelliโ€™s pictures, by Politianโ€™s Italian poetry.

At videbat, inquies, ipse profecto nonnihil in his de expolitione desideratum iri, itaque quasi suae conscius imbecillae causae, velut petita ultro venia sese praemuniit. Hoc si nos maxime concesserimus, nihilo tamen secius posse hos esse vel quam emendatissimos pervicerimus. Itaque enim plerique ingenio sumus, non tam quid operis effecerimus, quam quanti nobis opera steterit ponderamus. Quapropter saepe evenit, sive id morositate quadam ingenii, sive iudicii nimia severitate, atque adeo tristissima censura, ut nihil interim absolutum putemus nisi in quo vehementissime laboratum sit.  

โ€˜Despairโ€™ (Mordecai, from the Book of Esther), Botticelli, 1496 (Palazzo Pallavicini-Rospigliosi, Rome, Italy).

Contra vero saepe usu venit ut scripta nostra nimia cura vel peiora fiant, neque tam lima poliantur quam exterantur. Atque hoc nimirum excellentissimus pictor Apelles significabit, cum a se una in re Protogenem superari diceret, quod ipse manum de tabula sciret tollere. Hinc contra statuarius Callimachus Cacizotechnos meruit appellari, quod semper et ipse calumniaretur neque diligentiae finem haberet.

Yet another Botticelli painting inspired by Politian: Mars and Venus, c.1483 (National Gallery, London, UK).

Itaque cum emendata eius essent opera, gratiam tamen iis omnem diligentia abstulerat. Hoc ipsum et Suetonius in Tiberio indicat, quem โ€œmorositate ait stilum obscurare solitumโ€. Nocet enim profecto saepe nimia diligentia. Et ut cultus concessus atque magnificus addit auctoritatem, ita accersitus ille atque fucatus bonam ipsam virtutem lenocinio contaminat.

Quod siquis tamen pertinacius illud obtinere velit, imitatione indignas esse has Papinii Sylvas, quas paene ipse auctor improbaverit, idem pari ratione et Vergilii Aeneidem ne lectione quidem dignam atque igni etiam concremandam iudicare possit, quam summi homo elegantissimique iudicii eius auctor Vergilius Maro flammis abolendam caverit testamento. Nos tamen et Aeneidem in primis legimus, et Graecis illam praecipue Homeroque opponimus; et Statii Sylvas egregium atque in eo genere unicum opus, quodque auctori suo felicissime omnium successerit, non solum publice enarrandas, sed ediscendas etiam, et oratoribus aeque poetisque imitandas exprimendasque censemus. Ac de Statio quidem hactenus.

Botticelliโ€™s Pallas and the Centaur (c.1482; Uffizi Gallery, Florence, Italy) is also thought to be associated with Politian, although the connection here is harder to pin down, than in other paintings.

Quintilianum vero non nos quidem illum Ciceroni praetulerimus, sed has certe eius Oratorias institutiones rhetoricis Ciceronis libris pleniores uberioresque esse existimamus, nempe quae ab ipsa quasi infantia atque ipsis incunabulis instituendum oratorem susceperint, summamque eius eloquentiae manum imposuerint. Itaque ne ipse quidem Cicero satis quae de arte oratoria scripserit probasse omnia videtur. Nam et rhetoricos libellos in iis qui De oratore sint haud usquequaeque sequitur, et rudes inchoatosque adolescent sibi excidisse e manibus affirmat, et ab his ipsis De oratore in alio Ad Brutum libro identidem desciscit, neque in hoc quoque, quod extremum absolverit, ulla de parte praecepta ponit, sed oratorem quasi ipsum informat et quod dicendi sit optimum genus decernit.

Polyphemus, Sebastiano del Piombo, 1512 (Villa Farnesina, Rome, Italy).

Ergo et philosophi nostri non, cum in primis Aristotelem sequantur, statim illum Platoni anteponunt, ita nos quod Quintilianum quam Ciceronem interpretari maluimus, non quidem Ciceronis sacrosanctam illam gloriam detractavimus, sed ad Ciceronem festinantibus vobis egregie consuluimus. Haec igitur et de Quintiliano nostra ratio fuerit. Sed neque inusitatas vias indagamus, cum veterum libros auctorum in manus sumpserimus, qui tamen si minus in usum consuetudinemque hominum aliquot iam ante saeculis non venerunt, non tam ipsorum culpa quam fortunae ac temporum iniuria effectum est.

Some scholars suggest that Politian influenced Raphaelโ€™s famous frescoes in the Vatican, although this is has never been decisively demonstrated. This one, Parnassus (c.1512; Stanza della Segnatura, Apostolic Palace, Vatican City), seems in some ways to be a plausible candidate

Quid enim nunc attinet superiorum calamitatem temporum memoria repetere? Quod sine summo dolore facere vix pie possumus, quibus insignes illi atque immortalitate dignissimi scriptores partim a barbaris caesi foedeque laniati sunt, partim ab his ipsis ad nostrorum usque parentum memoriam velut in carcerem coniecti atque in compedibus habiti, vix tamen aliquando, sicut erant semilaceri atque trunci multumque a seipsis immutati suam hanc in patriam reverterunt.

Christโ€™s descent into Limbo, Andrea Mantegna, 1492 (priv. coll.).

Perquam igitur inhumanum facinus a nobis fieret, si de nobis deque maioribus nostris optime meritos insignes hos viros dudum deposita capitis diminutione, iure postliminii civitatem repetentes, non vel quam libentissime agnoscamus atque in ipsam, quae his maxime debet Latinitatem, suam in rempublicam, suum in ordinem, atque adeo intra privatos parietes nostros, intra nostrum sinum benigne admiserimus. Quod quidem si me nunc primum auctore adipiscentur, cur mihi tandem id vitio vertatur, aut cur non summa potius gratia ab omnibus habeatur, quod quasi mea privata pecunia publicum omnium aes alienum dissolvere non dubitarim?

Christ in Limbo, Fraโ€™ Angelico, 1430s (Convent of San Marco, Florence, Italy).

Postremo ne illud quidem magni fecerim quod horum scriptorum saeculo corrupta iam fuisse eloquentia obiciatur, nam si rectius inspexerimus, non tam corruptam atque depravatam illam, quam dicendi mutatum genus intelligemus. Neque autem statim deterius dixerimus quod diversum sit. Maior certe cultus in secundis est, crebrior voluptas, multae sententiae, multi flores, nulli sensus tardi, nulla iners structura, omninoque non tantum sani quam et fortes sunt omnes et laeti et alacres et pleni sanguinis atque coloris. Quapropter ut plurima summis illis sine ulla controversia tribuerimus, ita priora in his aliqua multoque potiora existere iure contenderimus. Itaque cum maximum sit vitium unum tantum aliquem solumque imitari velle, haud ab re profecto facimus, si non minus hos nobis quam illos praeponimus, si quae ad nostrum usum faciunt undique elicimus stque, ut est apud Lucretium,

Floriferis ut apes in saltibus omnia libant,

omnia nos itidem depascimur aurea dicta.

As bees in flowery woodland pastures taste of everything,

So we cull all manner of golden maxims.[6]

The discovery of honey by Bacchus, Piero di Cosimo, 1499 (Worcester Art Museum, Worcester, MA, USA).

Atque hoc profecto est quod, cum diu Marcus Cicero Atticis illis limatis et emunctis oratoribus operam dedisset, post illa tamen et Rhodiis et Asiaticis oratoribus aures commodavit. Quorum lenti illi quidam atque remissi, ii vero inflati, vani atque iactantes, utrique vero minores Atticis quasique ab iis degenerantes existimarentur. Itaque egregie nobilis pictor, qui cum interrogaretur quonam in primis magistro profecisset: illo, inquit, populum intuens; et recte id quidem. Nam cum nihil in natura hominum sit ab omni parte beatum, plurium bona ante oculos ponenda, ut aliud ex alio haereat et quod cuique conveniat aptandum est.

Battle of Lapiths and Centaurs, Piero di Cosimo, early 16th century (National Gallery, London, UK).

Quare hoc idem et vobis persuasum velim, ingenui iuvenes, ut non iis tantum quae a nobis explicentur contenti alios item bonos auctores pertractetis et cum vos doctioribus mihique longe anteferendis dedideritis, mea tamen haec quae sedulo in medium afferuntur boni consulatis. Tales igitur nostri consilii causae extiterunt, in quo tamen capiendo magis plerisque vestrum, quibus ita cordi esse intellexerim, quam aut meo animo aut privatae persuasioni sum obsecutus. Nunc ad rem nostram aggrediamur.

The misfortunes of Silenus, Piero di Cosimo, 1500 (Fogg Art Museum, Harvard University, Cambridge, MA, USA).

Nos quidem, cum poetam legere institueremus, ante omnia quod ad ipsam poeticen pertineret ea quae maxima in nobis fuerit diligentia enucleavimus. Idem hoc tempore de arte oratoria facere supersedebimus, cum quia nihil fere est, quod quidem ad rhetoricam ipsam requiratur, quin ab hoc quo de agitur Quintiliano vel praeclarissime explicatum sit; tum quod, si qua nobis praeterea succurrant, ea suum aliud in tempus suumque alium in locum aptius reservamus; quapropter iis quae maxime huius operis propria sunt contenti, intentionem primum, mox utilitatem horum exponemus librorum, tum pauca de auctore prosecuti ipsam quae princeps nobis occurrat epistola paucis interpretabimur.

St Paul preaching at Athens, Raphael, 1515 (British Royal Collection; on loan to the Victoria and Albert Museum, London, UK).

Est autem Quintiliano propositum oratorem eum instituere qualem fuisse neminem memoriae sit proditum, qui et moribus perfectus et omni scientia omnique dicendi facultate sit absolutus; quapropter qui tantae moli sit destinatus eum recens natum, quasi de matris gremio suum in sinum continuo accipit, nihilque sibi reliqui facit, quod quidem ad educandum, erudiendum informandumque illum pertinere intelligat, nunquam a se ante dimissurus quam cum vivendi, sciendi dicendique omnibus numeris perfectum atque absolutum, planeque oratorem summum singularemque reddiderit. Atque ad hunc unum terminum omnes, non suas modo, sed omnium ut quique probatissimi forent veterum scriptorum sententias, omniaque praecepta quasi sagittas in scopum rectissime collineat. Ac de intentione hactenus.

The nurture of Jupiter, Nicolas Poussin, early 1630s (Dulwich Picture Gallery, London, UK).

Utilitas autem tanta in his voluminibus existit, quantum vix fortasse in unis alterisve ex omni Graecorum Latinorumque copia inveneritis. Nam ut quod caput est ipsam tantummodo, qua de hic in primis agitur, rhetoricen inspiciamus. Quid est, quaeso, praestabilius quam in eo te unum vel maxime praestare hominibus, in quo homines ipsi ceteris animalibus antecellant? Quid admirabilius quam te in maxima hominum multitudine dicentem, ita in hominum pectora mentesque irrumpere, ut et voluntates impellas quo velis atque unde velis retrahas, et affectus omnes vel hos mitiores, vel concitatiores illos emodereris, et in hominum denique animis volentibus cupientibusque domineris?

The inspiration of the poet, Nicolas Poussin, 1629 (Musรฉe du Louvre, Paris, France).

Quid vero praeclarius, quam praestantes virtute viros eorumque egregie res gestas exornare atque extollere dicendo, contraque improbos pernitiososque homines orandi viribus fundere ac profligare ipsorumque turpia facta vituperando prosternere atque proculcare? Quid autem tam utile tamque fructuosum est, quam quae tuae reipublicae carissimisque tibi hominibus utilia conducibiliaque inveneris, posse illa dicendo persuadere eosque ipsos a malis inutilibusque rationibus absterrere? Quid autem tam est necessarium quam loricam semper eloquentiae telumque tenere, quo et propugnare te ipse et incessere adversarium et circumventum a pessimis hominibus tuam innocentiam tueri possis?

The death of Ananias, Raphael, 1515/16 (British Royal Collection; on loan to the Victoria and Albert Museum, London, UK).

Quid autem tam munificum tamque bene institutis animis consentaneum, quam calamitosos consolari, sublevare afflictos, auxiliari supplicibus, amicitias clientelasque beneficio sibi adiungere atque retinere? Age vero ut nunquam forum, nunquam rostra, nunquam subsellia, nunquam conciones ineamus, quid tandem est in hoc ocio atque in hac privata vita iucundius, quid dulcius, quid humanitati accomodatius, quam eo sermonis genere uti, qui sententiis refertus, verbis ornatus, facetiis urbanitateque expolitus, nihil rude, nihil ineptum habeat atque agreste? In quo omnia comitate, omnia gravitate et suavitate condita sint? Haec igitur una res et dispersos primum homines in una moenia congregavit, et dissidentes inter se conciliavit, et legibus moribusque omnique denique humano cultu civilique coniunxit.

The conversion of the proconsul, Raphael, 1515/16 (British Royal Collection; on loan to the Victoria and Albert Museum, London, UK).

Quapropter etiam deinceps in omnibus bene constitutis beneque moratis civitatibus una omnium semper eloquentia effloruit summumque est fastigium consecuta. Quid ego nunc iam inde usque ab heroicis temporibus posita facundiae summa praemia, maximos oratoribus honores habitos, maxima commoda publicis rebus per homines eloquentissimos importata commemorem? Quae si iam singula, non dicam exornare dicendo, sed percensere coner enumerando, โ€œante diem clauso componet vesper Olympo.โ€ Itaque ut quod sentio complectar brevi: nulla unquam profecto vitae pars, nullum tempus est, nulla fortuna, nullae aetates, nullae denique nationes, in quibus non cum maximas dignitates summosque honoris gradus facultas oratoria consecuta sit, tum non suis modo, sed privatorum quoque et plurimorum atque adeo universae civitatis rationibus plurimum contulerit.

The sacrifice at Lystra, Raphael, 1515 (British Royal Collection; on loan to the Victoria and Albert Museum, London, UK).
The miraculous draught of fishes, Raphael, 1515/16 (British Royal Collection; on loan to the Victoria and Albert Museum, London, UK).

Notes

Notes
1 Cf. Horace, Ars Poetica 354โ€“60: ut scriptor si peccat idem librarius usque / quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus / ridetur, chorda qui semper oberrat eadem: / sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille, / quem bis terve bonum cum risu miror; et idem / indignor quandoque bonus dormitat Homerus, / verum operi longo fas est obrepere somnum.
2 Cf. Statius, introductory epistle to Sylvae 1: โ€œDiu multumque dubitavi, Stella iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime qua parte et voluisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo pro<fugissent: corr. Phillimore 1917>, congregatos ipse demitterim.โ€
3 Cf. Pliny, Natural History 34.19. โ€˜Cacizotechnusโ€™ is a Latinisation of the Greek ฮบฮฑฮบฮนฮถฯŒฯ„ฮตฯ‡ฮฝฮฟฯ‚, which means โ€˜meticulous to the point of over-scrupulosityโ€™. Someone which is described thus always finds fault with his own handiwork.
4 Oratoriae Institutiones is merely another way of referring to the Institutio Oratoria. There is no need to read too much into these Renaissance conventions.
5 Politian is surely alluding here to Poggio Braccioliniโ€™s famous letter on the discovery of a Quintilian manuscript at St Gall, in which long-forgotten texts mouldering in libraries are described as though they were prisoners in a dungeon, shackled to the wall, suffering from neglect, and mutilated as a result of torture; see E. Garin (ed.), Prosatori latini del quattrocento (Milan, 1954) 240โ€“6.
6 Lucretius, De rerum natura 3.11โ€“12.
7 Cf. Cicero, Brutus 13.51: โ€œAt vero extra Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic laudi habiti honores illustre oratorum nomen reddiderunt. Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnes peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene disceret. Hinc Asiatici oratores non contemnendi quidem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis redundantes; Rhodi saniores et Atticorum similiores. Sed de Graecis hactenus; etenim haec forsitan fuerint non necessaria.โ€
8 Cf. Ibid. 95.325โ€“36: โ€œSed si quaerimus cur adulescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas duas. Primum, quod genus erat orationis Asiaticae adulescentiae magis concessam quam senectuti. Genera autem dictionis duae sunt, unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in genere laudabiles. Aliud autem genus est non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque incitatum, quale est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto genere verborum, in quo fuit Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius Aeschines. In his erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat. Haec autem, ut dixi, genera dicendi aptiora sunt adulescentibus, in senibus gravitatem non habent.โ€
9 Cf. Horace Odes 2.16.27โ€“8: nihil est ab omni / parte beatum.
10 Cf. Cicero, De divinatione ad M. Brutum, I.1.1: opinio iam usque ab heroicis ducta temporibus.
11 A quotation from Vergil:ย  cf. Aeneid 1.374โ€“6: O dea, si prima repetens ab origine pergam / et vacet annalis nostrorum audire laborum, / ante diem clauso componet Vesper Olympo.