edidit Antigone
“Hic, ubi nunc Roma est,” ut ait Naso, “orbis caput.” at, ut idem nos docuit, “quem fortuna dedit, Roma sit ille locus.” quid mirum igitur, si Gigglesvicum, illud oppidulum Eboracense quod Brigantes Britanniae olim incoluerunt, nobis attulit aliquid iamdiu invisi oris caput? non est huius loci fila quibus carmina Ovidiana permulta per saecula permanserint colligere colligare collibrare. tantum hoc dicimus, paene omnia operum eius, semper perlicientia, semper perlecta, temporum caliginem tempestuosissimorum superavisse. evanuere tamen quodam tempore quodam casu quodam furto illa duo opera antiquis praesertim laudata, scilicet Medea ac Iuvenalia. haec omnia omnes perpetuo perdita habebamus. “longa quiescendi tempora fata dabant,” dum mirissimum accidit miraculum: nasum Nasonis narinosae nudaverunt Parcae.
rem igitur paucis absolvamus. Gigglesvicinus quidam senex, cui modo unum nomen est Randolpho, foras cibaria emptum hebdomadalia die Veneris evagatus est. “aislibus Asdae,” inquit curator huius supermacelli, “formicino gradu perambulatis, ad tillas tintinantes tandem se ferebat. sed mutationem maxime insperatam mox erat recepturus. Randolphum nostrum, hominem semper tussiculosum, tussiendi impetus solito ingentior subito rapit. rotula trollii eius tremebundi erupta, vehiculum dextrorsum devertit in cerealia. vae Vitabicibus! vae tibi, Vito, mi professor dulcissime! clades tamen se renovat: vehiculum velociter per cistellas cereales (pro pudor Cereris!) Randolphum vehens in vestimentorum regionem incurrit. trollium amentissimum homunculis quibusdam vestes aetatis elegantes, petasos stramineos, vitra solispectativa ostentantibus vi vementissima confligit. crepitus tonitrualis totam implet Asdam. membra polystyrenica omnifariam excidunt, quorum unum caput in sinum Randolphianicum inruit. caput arsisse ferunt multorum in conspectu. nemo tamen, ne senex ipse quidem, vulneratus est.”
haec quidem miranda curator. flammis autem custodi supermacelli extinctis, lucellum tam creditu difficile invenit senex: inter globulos glutenque huius capitis amputati apparuit nil nisi fragmentum papyraceum.
hoc primo receptum venditionis quoddam vetustum e sacculo suo excussum putabat Randolphus; deinde tamen multo antiquius esse agnovit. litteris enim antiquis atque inusitatis repletum est. viginti re vera versiculi Latini cursiva, ut dicitur, scriptura (saec. primo p. Chr. natum?) descripti totam paginam percurrunt. optime quidem egit Randolphus hoc fragmento carissimo domum referendo; pessime autem textu cito transcribendo in rivum Ribblium, ut dictitat, iaciendo. urinatores nostri manent scrutatores. hae imagines ex Randolpho minimi memori parum adiuvant.
codex igitur unicus est nobis superstes, non exemplar (eheu!) antiquum ex capite, sicut Minerva, adortum, sed pagina novella calamo currenti ex hoc manu senis contrementis transcripta, cuius apographi imago perlucida phototypice expressa tuos ante oculos apparebit hic.
quid plura? Ovidius noster Supermacellarius multum novi de Nasone nasoque nobis affert. versus vetustos, ne diutius te, lector curiose, demoremur, editos coniecturisque adauctos hic curavimus. si eos subtiliter legeris, fortasse quoddam melius ac verius eruere et, quod caput est, Nasonem naso non iam adunco habere possis.
restat ut grates sodalibus vere philophilologicis reddamus: M.R. Arbabzadah, J.S. Boparai, D.J. Butterfield, A. D’Angour, W. de Melo, O.H. Gibbs, M.A. Hardy, L. Holford-Strevens, L. Morgan, T. Meißner, P. Probert, A. Ramírez de Verger, K. Volk necnon Bellae Bessiculae.
Antigone editrix
e museo Cadmeo
Kal. Apr. Coss. Ant. Decioq.


